Ave Verum Corpus

Ave Verum Corpus Ave verum corpus, natum de Maria Virgine, vere passum, immolatum in cruce pro homine cuius latus perforatum fluxit aqua et sanguine: esto nobis praegustatum in mortis examine. O Iesu dulcis, O Iesu pie, O Iesu, fili Mariae. Miserere mei. Amen